- ARGOS
- I.ARGOSApuliae oppid. a Diomede conditum, quod deinde Argyripam, et postremo Arpos vocârunt. Vide Cluver. Ital. Ant. l. 4. c. 12.II.ARGOSPeloponnesi civitas, iuxta Athenas, Nemeis ludis celebris et egregiorum Virorum proventu. Hîc Iuno eximle colebatur, unde sicur inter Ioves Olympio. Sic inter Iunones Argolicae,praecipuus olim honor. Ibildem ἐπὶ Ξενίᾳ, in Peregrinorum hospitio, Sacrincantes invocabant Apollinem et Homerum, Aelian. Var. Histar. l. 9. c. 15. quod maiores eorum in Iliade impense praedicatentur, rhaps. β. v. 560. unde et ex are illi statua erecta et sacrificatum κατα τρία, ἤγουν τὰ πάτρια, iuxta diem, mensem cum Luna, et annum cum Sole congruentem, Agon Hesiod. et Homer. qua de re vide Gemini εἰσαγωγὴν c. de Mensib. in Uranologio Petav. Coeterum Rex primus Phoroneus fuit, aliis Inachus, A. M. 2197. tuius silia Iovi amata; ex Strab. l. 8. Ortel. Euseb. in Chron. dicta ab Argo Rege, uti tcribit Augultin. l. 18. de Civ. Dei c. 5. Hodie Argo dicitur, longitud. 48. 50. latitud. 38. 18. In Catalogo Regum Eusebius Castorem Rhodium sequitur, cuius Excerpta, quae a Casaubono excepit Scaliger cum Eusebianis opitme conveniunt, vide eum Thesauro Temp. p. 214. 264. unde et Eusebium hîc potius, quam Tatianum, Syncellum, Pausaniam et Hyginum sequitur, Marshamus Can. Chron. ad Sec. VI. Ipsi vero Argivi non per Regum, sed per Sacerdotum Iunonis tempora, Chronologiam deducebant: quae Η῾ρεσίδες dicebantur, Etymol. M. quarumque prima fuit Callithyia; tertia Alcynoe, cuius Sacerdotii annô 26. gens Sicula ex ltaliamigravit, teste Hellavicô Leshiô apud A. Gellium l. 15. c. 23. aliae fuerunt Admeta, Cydippe, Chrysis, Phainis. Idem ad Sec. IX. lidem lupis nummos signabant, a quo Danaus, omine tauri a lupo superati, Gelanorem regnô sibi cedere ceegit, uti referr Pausan. l. 2. Vide quoque Inachus, Phoroneus.III.ARGOSThessaliae oppid. quod Pelasgicon dicunt a Pelasgis. Plin. l. 4. c. 7. Lucan. l. 6. v. 355.---- Ubi nobile quondamNunc super Argos arant.Vulgo Arnuro. longitud. 48 45. latitud. 40. 20. Etiam ipsa Thessalia Argos Pelasgicum appellata est, apud vereres Strabo l. 9. Item protota Graecia aliquando sumitur. Lucan. l. 10. v. 60.---- ---- Quantum impulit Argos,Iliacasque domus facie Spartana nocenti.IV.ARGOScognomentô Amphilochium. In Eprio est, inter Ambracium sinum et Acheloum fluv. occurtens, in finibus Acarnanum. Vide Voss. ad Melam p. 158. longitud. 46. 50. latitud. 39. 45. Nunc omnino periit. Briet.V.ARGOSvetus ac nobilis urbs Achaiae in Argolide, quod etiam Argos Hippium dicebatur, ab equorum praestantia. Horat. Carm. l. 1. Od. 7. v. 9.Aptum dicit equis Argos, ditesque Mycenas.Quem versum ab Homero mutuatus est, apud quem Il. β.. v. 287.Α῎ργεος ἱπποβότοιο. et alibi Il. η. v. 180. πολυχρύσοιοΜυκήνης.Item Argi plurali numer. Horat. de Art. Poet. v. 118.---- Thebis nutritus an Argis.Virg l. 2. Aen. v. 95. Si Patrios unquam remeâssem victor ad Argos. Pluta hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.